- OPERA
- OPERAdiurnum officium, Paul. l. 1. deoper. Libert. vel quia per diem laborandum est, ut in l. 2. ff. de ann. leg. vel quia certô diei tempore absolvatur. Tametsi sint etiam officia nocturna, sed ICtus ad frequentiam respexit, Spiegelius apud Ioh. Calvin. Lex. Iurid. Hinc Opera iusta et legitima, quaetotum diem exsequitur, Connan. 2. comm. c. 8. num. 2. Columellae iusta operae sunt, quae diei sunt aequales, teste eôdem l. 1. c. 2. num. 5. apud Eundem. In plurali Operae Libertorum officia sunt, quae Liberti Paronis gratiae et remunerationis locô praestant. Nam, ut ait Caius, Operarum editio nihil aliud est, quam officii praestatio. Genera earum summa duo, Officialium et Artificialium; quarum illae, in Patrono quibuscumque officiis adiuvando versantur, et personam eius, eiusque victum, curationem, otium, quietem, voluptatemque potissimum attingunt: Istae artis alicuius propriae sunt, nec sine illa praestari possunt. E. g. Tiro erga Ciceronem officiosus fuit, dum semper eipraesto erat, ab eo seu aegrô esset corpore, seu animô, non recedebat, doctissimis eum sermonibus et colloquiis oblectabat; quô officiô apud Atticum quoque Dionysius functus est: At Liberti, qui Pictores, Medici, Fabri, Architecti, Patroni sui iussu quisque pingebant, medebantur, fabricabant et architectabantur, artificiales illis Operas praestare dicebantur. Et quidem hae debentur a Liberto Patrono suo, tamquam creditum et a Patrono et in quemlibet transferri possunt: istae, in reverentia erga Patronos maxime consistentes, transeunt ex Lege Aelia Sentia in heredem institutum. Vulteius apud Calvin. l. cit. Recentioribus Operae alias quoque Manuoperae, Corvatae: in Glossis. Graeco-Latin. τῶ ὑπηρεσιῶν ὧν παρέχουσιν οἱ ἀπελεύθεεροι τοῖς πατρωσιν. Unde Leo Ostiensis l. 1. c. 11. Servos — libertate donavit — eâ scil. lege ut singuli eorum 4. per mensem Operas, ubi necesse fuerit, Monasterio impendant. Hodie apud Italos Opera vocatur Comoedia Musicis modulis tota constans, quam ab illis accepêre Galli, auctore Perrinô, qui primus istiusmodi Comoediam exhibuit A. C. 1659. etc. At Operari apud probatos Auctores aliud quid sonat, plerumque enim ad sacra refertur: quamvis Operarii proprie, qui non iudicium, sed tantum operam adhibent, ad Architecti ex arte rationem operis praescriptam, Erasmus Chil. Vere autem Operari significat, rite sacrificare. Unde Plautus, Ut isthaec Operatio crimen expiet. Et Vitus Sarta,—— Cereri laetis operatus in herbis,Atque alibi,—— Operata iuventus etc.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.